Doc. 487: Carta de pago otorgada por Girolamo Ferrer a Juan de Córdoba
Quietantia mercedis
Dominus Hieronimus Ferrerius quondam Ioanni Pauli romanus mihi etc. cognitus sponte etc. et alias omni meliori modo etc. medio iuramento tactis etc. confessus fuit habuisse et recepisse ab illustrissimo domino Ioanne de Corduba cordubense presente scuta centum moneta romana ad […] iuli decem pro scuto quea sunt, et esse asseruit pro residuo et finali solutione omnium et singolorum pagamentorun decursorum pro omnibus et singulis mensibus, in quibus dictos dominus Hieronimus se contulit Hispaniam pro servitio Serenissimi et Catholici Regis Hispaniarum, ac illustrissimi et eccellentissimi domini Comitis de Onnate, et exinde Romam rediit in executionem conventionum inter cos […] ex vigore instrumenti ut dicitur alias in actis mei etc. rogati ad quod etc, et pro omni et toto eo quod promissum, cum et secundum petere et pretendere possit, de quibus se bene contento vocavit. etc. exceptioni speique renuntiavit et generaliter et finaliter quetavit per pactum etc. promittens huiusmodi quietantiam habere ratam etc. contraque non facere etc. et sic tactis etc. iuravit super quibus.
Actum Romae in officio mei etc. regionis Parionis presentibus domino Ioanne Angelo quondam Silvestri Pacini romano ac Iioanne Andrea quondam Petri Antonii Rocchi romano testibus.