CEEH Centro de Estudios Europa Hispánica

Resultados | Doc. 393

Doc. 393: Pagos a escultores y proveedores de materiales de las esculturas encargadas en Roma por Velázquez

17 June 1652
Place: Roma
Location: Roma, Archivio di Stato, 30 Notai Capitolini, Ufficio 32, vol. 153, f. 798
Bibliography: Salort 1999; Parisi 2007, p. 360
Correspondences: CV 321a
1/1

Illustrissimus Dominus Don Ioannes de Corduba Cordubensis mihi etc. cognitus ex una, et Domini Ioannes Petrus quondam Ludovici de Duca Romanus et Cesar quondam Sebastiani de Sebastianis Recanatensis presentes ex altera etiam mihi cogniti sponte etc. omni etc. consenserunt et qualibet causa inserta cassationi, et annullationi Instrumenti obligationis conficendi, et tradendi tres statuas eneas videlicet il Germanico, Il fauno, et il Gladiatore in actis meis rogatis die 13 decembris 1649 seu etc. quod pro casso haberi voluerunt etc. et hoc eo quia dictus Illustrissimus dominus Ioannes medio iuramento tacttis Confessus fuit habuisse a dictis dominis Ioanne Petro et Cesare presentibus supradictas tres statuas ut dicitur finite, e compite conforme a detto lure obligi, dicti vero Domini Ioannes Petrus et Cesar medio iuramento tacttis nunc in mei

etc. habuerunt, et receperunt a dicto domino Ioanne presente scuta Centum viginti sex baiocchos 55 monete Iuliis decem pro scuto pro residuo, et finali solutione scutorum duorum mille et ducentorum monete pro pretio Integro dictarum statuarum ac laboreriorum, et omni, et toto eo quod ex causa predicti Instrumenti petere et pretendere possunt, habuerunt unquam medio iuramento tacttis ordine similis summae directo Domino Angelo Giribaldo dictam summam continente, residuum vero usque ad dictos scutos 2200 medio iuramento tacttis Confesssi fuerunt habuisse, et recepisse in pluribus et diversis vicibus a dicto domino Ioanne quam a Domino Didaco Silva Velasco scilicet

scuta quadringenta undecim et baiocchos 45 in libris tribus milliumcentum sexaginta quinque metalli valutati ad rationern baiocchorum 13 qualibet libra, et residuum in pecunia numerata quem ordinem ad sese traxerunt et tracta etc. de illo, ac pecuniis in eo contentis, ac etiam de aliis pecuniis ut supra habitis, et in moneta dictis scutis 2200 dictus vero dominus Ioannes de predictis statuis et bonis ac laboreriis sese Invicem, et vicissim bene contentus etc. vocaverunt etc. excentioni etc. speique etc. renuntiarunt et sese Invicem et unitim quietarunt etc. per pactum etc. promittentes predictam quietantiam habere ratam etc. sicque tactis etc. Iurarunt etc. Super quibus etc.

Actum Rome in domo habitationis dicti domini Ioannis presentibus dominis Iuliano Finello filio Dominici de Massa Lunensi Sarzanensis diocesis et Carolo filio Petri Austilii Contis firmano testibus.